- PICUS
- PICUSRex Latinorum, Saturni fil. Fauni pater successit patri, An. 2747. primus Aboriginum Rex per an. 37. Latini regis av us, auguriorum peritissimus, qui a Circe adamatus, cum spretô eius coniugiô, Carmentem Nympham duxisset uxorem, ab irata Dea, virgâ percussus fertur, et mutatus in avem sui nominis. Quod idcirco fingi creditur, quoniam primus hâc ave usus est auspiciis, de quo satis prolixe Ovidius, Met. l. 14. quam fabulam Virgilius in tres versus optime contraxit, l. 7. Aen. v. 188.———— Laevâque ancile gerebatPicus equûm domitor: quem capta cupidine coniuxAureâ percussum virgâ, versumque venenisFecit avem Circe, sparsitque coloribus alas.Festus: Picus rex picô ave utebatur, ut Verrius ait, ob augurium, a quo sic dictus. Vide Dion. Halicarn. Hist. Rom. l. 1. Aurel. Victor. de Orig. gentis Rom. Vossio vero commentum de Pico Rege et Augure non aliunde promanavit, quam quod in Matiena, Sabinorum oppido, vetustissimum fuerit Martis oraculum, ubi picus avis, qui Martius dicitur, in columna lignea oracula dabat, haud aliter ac apud Dodonaeos columba sacrae insidens quercui vaticinari solita, ex Dionysio. Vide eum de Idolol. l. 1. c. 12. uti de pict Martii robore, et cur δρυοκολάπτης vel δενδροκαλάπτης vocetur, ac quandoque etiam πελεκᾶς, l. 3. c. 80. de eius calliditate in iis, quae ad victum pertinent, c. 82. de Sermone item, c. 89. Idem piscis delicati, circa Verbanum Leriumque lacum, dicti pic vel pico, a picken, i. e. pungere seu caedere, quoe e medio squamarum eminentes habeat clavos, hinc cyprinus clavatus Rondeletio appellatus. meminit l. 4. c. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.